DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LX

 

De amore seu dilectione angelorum

 

IN 5 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum in angelis sit amor seu dilectio naturalis.

 

Co. – In angelis est naturalis dilectio, cum sint naturae intellectuales.

 

2. – Utrum in angelis sit dilectio electiva.

 

Co. – Distinguitur in angelis duplex dilectio, naturalis et electiva; naturalis autem dilectio electivae principium est.

 

3. – Utrum angelus diligat se ipsum dilectione naturali et electiva.

 

Co. – Diligit angelus seipsum naturali et electiva dilectione.

 

4. – Utrum unus angelus naturali dilectione diligat alium sicut seipsum.

 

Co. – Cum omnes angeli conveniant in natura, unus alium sicut seipsum diligit naturali dilectione, quoad aliquid vero non diligit dilectione naturali.

 

5. – Utrum angelus naturali dilectione diligat Deum plus quam seipsum.

 

Co. – Cum Deus sit universale bonum omnis creaturae, angelus ipsum plus quam se diligit naturali dilectione, non autem amore concupiscentiae.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 37.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: