SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO VI
De bonitate Dei
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum esse bonum Deo conveniat.
Co. – Cum Deus omnium sit efficiens causa, et maxime expetendus, ipsum bonum esse necesse est.
2. – Utrum Deus sit summum bonum.
Co. – Cum bonum sit in Deo sicut in prima causa omnium, non univoca sed aequivoca, et excellentissimo modo bonum in Deo esse, et ipsum Deum summum esse bonum consequitur.
3. – Utrum esse bonum per essentiam sit proprium Dei.
Co. – Cum Deus solus absolutam perfectionem habeat, cujus esse est sua essentia, eique omnia essentialiter conveniant, et omnium rerum sit ultimus finis, ipse solus per essentiam bonus est.
4. – Utrum omnia sint bona bonitate divina.
Co. – Omnia sunt bona divina bonitate extrinsece et causaliter, bonitatibus vero propriis formaliter.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 4-5.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: