SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LV
De medio cognitionis angelicae
IN 3 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum angeli cognoscant omnia per suam substantiam.
Co. – Angelus non cognoscit omnia per essentiam suam sed per similitudines superadditas.
2. – Utrum angeli intelligant per species a rebus acceptas.
Co. – Angeli, cum a corporibus sint abstracti, non intelligunt per species a rebus acceptas, sed per species sibi naturaliter congenitas.
3. – Utrum superiores angeli intelligant per species magis universales quam inferiores.
Co. – Angeli quanto superiores sunt, tanto per species universaliores intelligunt.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 34.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: