SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LIV
De cognitione angelorum
IN 5 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum intelligere angeli sit ejus substantia.
Co. – Cum solus Deus actus purus existens sit suum intelligere, nulla cujusvis creaturae actio est idem quod substantia ejus, nec etiam ipsum intelligere angelorum idem est ac substantia ipsorum.
2. – Utrum intelligere angeli sit ejus esse.
Co. – Cum solius Dei esse sit infinitum, actio vero cujusvis creatae substantiae finita aliquo pacto sit, angeli actionem ab ipso suo esse diversam affirmare necesse est, sicut omnis creaturae operatio distinguitur ab esse.
3. – Utrum potentia intellectiva angeli sit ejus essentia.
Co. – Cum esse cujuslibet creaturae distinctum sit ab operatione sua, omnis etiam creatae substantiae potentiam ab essentia distinctam esse necesse est.
4. – Utrum in angelo sit intellectus agens et possibilis.
Co. – Cum non sint angeli in potentia quandoque ad sua intelligibilia, sed in actu, quae ex se sunt ab ipsis primo intelligibilia, nullum in illis intellectum agentem vel possibilem ponere oportet, nisi aequivoce.
5. – Utrum in angelis sit sola intellectiva cognitio.
Co. – Cum angeli sint immateriales a corpore penitus abstracti, ac non habeant corpora, naturaliter sibi unita, in eis solum intellectus et voluntas ex potentiis cognoscitivis dicitur, ac ex hoc vocantur intellectus et mentes.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 34.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: