SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LIII
De motu locali angelorum
IN 3 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum angelus possit moveri localiter.
Co. – Sicut angelus non est in loco ut contentum a loco quemadmodum corpora, sed ut continens, ita nec in loco movetur motu continuo nisi per accidens.
2. – Utrum angelus transeat per medium.
Co. – Angelus, cum movetur motu continuo, necessario transit per media; motu vero non continuo, potest non per omnia media pertransire.
3. – Utrum motus angeli sit in instanti.
Co. – Cum angelus proprie moveatur motu continuo vel non continuo, non in instanti sed in tempore ipsum moveri necesse est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 33.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: