SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LII
De comparatione angelorum ad loca
IN 3 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum angelus sit in loco.
Co. – Angelus non est in loco nisi secundum contactum virtualem, nec commensuratur, nec continetur a loco.
2. – Utrum angelus possit esse in pluribus locis simul.
Co. – Cum virtus angeli finita sit et particularis, Dei vero infinita, non ubique angelus est, sicut Deus, sed in uno particulari loco definitive.
3. – Utrum plures angeli possint simul esse in eodem loco.
Co. – Cum angeli sint in loco secundum suam virtutem contingentem locum per modum continentis perfecti, impossibile est plures angelos esse in eodem loco, sed unus angelus in uno tantum loco est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 33.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: