DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LI

 

De comparatione angelorum ad corpora

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum angeli habeant corpora naturaliter sibi unita.

 

Co. – Substantiae intellectuales et angeli, cum non suscipiant scientiam a sensibilibus, non habent corpora sibi naturaliter unita.

 

2. – Utrum angeli assumant corpora.

 

Co. – Cum angeli corpora non sint, nec ea naturaliter unita habeant, et interdum in corporibus visi sint, nonnunquam corpora assumere illos non dedecet.

 

3. – Utrum angeli in corporibus assumptis opera vitae exerceant.

 

Co. – Angeli in corporibus assumptis opera quaedam vitae exercere valent, quoad id in quo communicant cum corporibus non vitalibus; non autem quoad illud quod proprium viventium est.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 32-33.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: