SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO L
De substantia angelorum absolute
IN 5 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum angelus sit omnino incorporeus.
Co. – Cum necessarium sit universum assimilari Deo, qui est agens per intellectum et voluntatem, oportuit inter creaturas reperiri aliquas pure intellectuales et incorporeas.
2. – Utrum angelus sit compositus ex materia et forma.
Co. – Errant qui angelos ex materia et forma compositos esse affirmant.
3. – Utrum angeli sint in magno aliquo numero.
Co. – Angeli cum longe perfectiores sint corporalibus creaturis, in quadam maxima multitudine sunt, omnem materialem multitudinem excedentes.
4. – Utrum angeli differant specie.
Co. – Cum omnes spirituales substantiae ex materia et forma compositae non sint, ejusdem non sunt speciei.
5. – Utrum angeli sint incorruptibiles.
Co. – Quaevis substantia intellectualis et angeli, cum simplices sint, incorruptibiles sunt secundum suam naturam.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 32.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: