DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO V

 

De bono in communi

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum bonum differat se­cundum rem ab ente.

 

Co. – Bonum et ens idem sunt secundum rem, distincta tamen ab invicem secundum rationem: bonum enim ratio­nem appetibilis dicit, quam non importat ens.

 

2. Utrum bonum secundum rationem sit prius quam ens.

 

Co. – Ens cum prius cadat in conceptione intellectus quam bonum, ipso etiam prius est secundum rationem.

 

3. Utrum omne ens sit bonum.

 

Co. – Omne ens, inquantum ens, est bonum.

 

4. – Utrum bonum habeat rationem causae finalis.

 

Co. – Bonum, cum rationem appetibilis habeat, finalis quoque causae rationem habere oportet.

 

5. Utrum ratio boni consistat in modo, specie, et ordine.

 

Co. – Bonum omne, cum sit per suam formam, quam principiorum commensuratio praecedit et quam sequitur inclinatio vel ad opus vel ad finem, consistit in modo, specie, et ordine.

 

6. Utrum convenienter dividatur bonum per honestum, utile, et delectabile.

 

Co. – Bonum, non solum humanum sed absolute, cum sit appetitivi motus terminus, dividitur in honestum, utile, et delectabile.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 4.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: