SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XLVIII
De rerum distinctione in speciali
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum malum sit natura quaedam.
Co. – Non existens aliquid, vel natura aliqua, sed ipsa boni absentia malum est.
2. – Utrum malum inveniatur in rebus.
Co. – Sicut ad universi perfectionem oportuit non tantum incorruptibilia et indefectibilia a bono esse, ita necesse est in rebus inveniri malum, sicut defectus et corruptio boni, non quidem positive, sed formaliter remotive.
3. – Utrum malum sit in bono sicut in subjecto.
Co. – Cum malum sit privatio boni, et in eodem subjecto sint, malum in bono non negative sed privative est, ut in suo subjecto.
4. – Utrum malum corrumpat totum bonum.
Co. – Malum corrumpit totum sibi oppositum bonum; nunquam autem bonum quod est subjectum, nec bonum totum quod est habilitas subjecti ad actum, corrumpere potest.
5. – Utrum malum sufficienter dividatur per poenam et culpam.
Co. – Quodvis malum, cum bono oppositum sit, in rebus voluntariis est poena vel culpa.
6. – Utrum habeat plus de ratione mali poena quam culpa.
Co. – Cum malum culpae sit hoc ipsum quo mali sumus, cumque a nostra tantummodo voluntate proficiscatur, non autem malum poenae, culpam plus de ratione mali habere quam poenam certum est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 31.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: