DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XLVII

 

De rerum distinctione in communi

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum rerum multitudo et distinctio sit a Deo.

 

Co. – Cum propter bonitatem suam communicandam condiderit Deus creaturas et per illas repraesentandam, non ex materia, vel ex agente et materia, aut ex secundis causis, sed ex intentione primi agentis et Dei multae et diversae creaturae processerunt.

 

2. – Utrum inaequalitas rerum sit a Deo.

 

Co. – Sicut ex divina sapientia multae et diversae creaturae in esse processerunt, ita eadem ex causa rerum inaequalitas processit, et non ex meritis seu demeritis creaturarum.

 

3. – Utrum sit unus mundus tantum.

 

Co. – Cum universas creaturas ad se et invicem ordine uno instituerit Deus, unum tantum mundum ponere convenit.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 30-31.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: