DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XLVI

 

De principio durationis rerum creatarum

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum universitas creaturarum semper fuerit.

 

Co. – Non est necessarium mundum semper fuisse, cum ex voluntate divina processerit, quamvis possibile hoc fuerit si Deus voluisset; nec demonstrative hoc probari ab aliquo unquam potuit.

 

2. – Utrum mundum incoepisse sit articulus fidei.

 

Co. – Mundum incoepisse sola fide tenetur, nec demonstrative hoc sciri potest; sed id credere maxime expedit.

 

3. – Utrum creatio rerum fuerit in principio temporis.

 

Co. – In principio temporis omnia a Deo creata sunt: et in principio, id est, in Filio; et in principio, id est, ante omnia.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 30.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: