SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XLV
De modo emanationis rerum a primo principio
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum creare sit ex nihilo aliquid facere.
Co. – Creare est ex nihilo aliquid facere.
2. – Utrum Deus possit aliquid creare.
Co. – Cum nihil in universitate entium sit non causatum ab ipso, non solum possibile sed necessarium est omnia a Deo creata esse.
3. – Utrum creatio sit aliquid in creatura.
Co. – Creatio in creatura non est nisi relatio quaedam ad creatorem ut ad principium.
4. – Utrum creari sit proprium compositorum et subsistentium.
Co. – Creari proprie subsistentibus in suo esse convenit, aliis vero concreari.
5. – Utrum solius Dei sit creare.
Co. – Cum ipsum esse, quod inter omnes effectus universalissimum est, terminus sit creationis, solum Dei est, qui prima et universalissima causa est.
6. – Utrum creare sit proprium alicujus personae.
Co. – Creare commune est toti Trinitati, et personis divinis nonnisi ut essentialia attributa includunt, scientiam scilicet et voluntatem, convenire potest.
7. – Utrum in creaturis sit necesse inveniri vestigium Trinitatis.
Co. – In rationalibus creaturis est imago Trinitatis; in caeteris vero creaturis est vestigium Trinitatis, inquantum in eis inveniuntur aliqua quae reducuntur in divinas personas.
8. – Utrum creatio admisceatur in operibus naturae et artis.
Co. – Creatio non admiscetur operibus naturae et artis, sed aliquid ad illarum operationem praesupponitur.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 29-30.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: