SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XLIV
De processione creaturarum a Deo et de omnium entium prima causa
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum sit necessarium omne ens esse creatum a Deo.
Co. – Cum Deus sit ipsum subsistens esse, quod unum tantum est, necesse est dicere omne ens quod quocumque modo est a Deo esse.
2. – Utrum materia prima sit creata a Deo.
Co. – Oportet ponere etiam primam materiam creatam a Deo, universali causa entium.
3. – Utrum causa exemplaris sit aliquid praeter Deum.
Co. – Cum ex divina sapientia determinatae naturales formae procedant, Deum ipsum exemplar primum rerum omnium esse asserendum est.
4. – Utrum Deus sit causa finalis omnium.
Co. – Cum Deus sit primum agens, primus quoque finis omnium necessario est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 29.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: