SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XLII
De aequalitate et similitudine divinarum personarum ad invicem
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum aequalitas locum habeat in divinis.
Co. – Cum in divinis sit una essentia, aequalitatem quoque ibi ponere necessarium est.
2. – Utrum persona procedens sit coaeterna suo principio, ut Filius Patri.
Co. – Cum Pater non voluntate sed natura ab aeterno perfecta, absque successiva actione, Filium generet, eumdem ipsum sibi coaeternum habet.
3. – Utrum in divinis personis sit ordo naturae.
Co. – Quemdam in divinis naturae ordinem necesse est esse, secundum quod ibi quoddam originis principium est absque prioritate.
4. – Utrum Filius sit aequalis Patri secundum magnitudinem.
Co. – In divinis necesse est Filium esse aequalem Patri in magnitudine, accipiendo totam naturae Patris perfectionem.
5. – Utrum Filius sit in Patre, et e converso.
Co. – In divinis Pater est in Filio, et e contra, secundum essentiam, relationem et originem.
6. – Utrum Filius sit aequalis Patri secundum potentiam.
Co. – Cum Filius aequalis sit Patri in perfectione naturae, aequalem ei esse in potentia necesse est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 27-28.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: