SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XLI
De personis in comparatione ad actus notionales
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum actus notionales sint attribuendi personis.
Co. – Actus notionales propter ordinem originis convenienter attribuuntur divinis personis.
2. – Utrum actus notionales sint voluntarii.
Co. – Actus notionales nonnisi concomitanter voluntarii esse dicuntur.
3. – Utrum actus notionales sint de aliquo.
Co. – Filius Dei proprie et vere Filius non ex nihilo sed ex tota substantia Patris genitus cum sit, actus notionales de aliquo necessario sunt.
4. – Utrum in divinis sit potentia respectu actuum notionalium.
Co. – Cum in divinis sint actus notionales, potentiam quoque ibi horum actuum ponere oportet: ut in Patre potentiam generandi Filium, in Patre et in Filio spirandi Spiritum sanctum potentiam.
5. – Utrum potentia generandi significet relationem et non essentiam.
Co. – Potentia generandi principaliter divinam significat essentiam et in recto, paternitatem vero ac relationem nonnisi in obliquo.
6. – Utrum actus notionalis ad plures personas terminari possit.
Co. – In divinis unus tantum est Pater, unus Filius, unus Spiritus sanctus.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 27.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: