SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XL
De personis in comparatione ad relationes sive proprietates
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum relatio sit idem quod persona.
Co. – Relationes ac proprietates in personis et personae ipsae sunt.
2. – Utrum personae distinguantur per relationes.
Co. – Relationibus potius quam per originem divinae personae seu hypostases distinguuntur.
3. – Utrum abstractis per intellectum relationibus a personis adhuc remaneant hypostases.
Co. – Abstractis totali abstractione proprietatibus, sola essentia et non personae remanent; formali vero abstractione abstractis proprietatibus non personalibus, remanent personae; sed abstractis formali abstractione personalibus proprietatibus, non remanent hypostases.
4. – Utrum actus notionales praeintelligantur proprietatibus.
Co. – Origo passive praecedit proprietates personarum procedentium, etiam personales; active vero praecedit originantis relationem non personalem.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 26.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: