SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO IV
De Dei perfectione
IN 3 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum Deus sit perfectus.
Co. – Deus cum sit activum principium, illum perfectissimum esse oportet.
2. – Utrum in Deo sint perfectiones omnium rerum.
Co. – Cum Deus sit prima causa effectiva omnium et ipsum esse per se subsistens, eminentiori modo oportet illum omnium perfectiones habere.
3. – Utrum aliqua creatura possit esse similis Deo.
Co. – Cum Deus sit universale agens et principium totius esse, non contentum in aliqua specie vel genere, creaturae ei similes sunt non secundum eamdem specificam aut genericam rationem, sed secundum aliqualem analogiam.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 3-4.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: