DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXXIX

 

De personis ad essentiam relatis

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum in divinis essentia sit idem quod persona.

 

Co. – Cum persona sit relatio subsistens in divina natura, idem realiter est quod divina essentia; distinguuntur tamen personae divinae inter se realiter, ratione oppositae realis relationis.

 

2. – Utrum sit dicendum tres personas esse unius essentiae.

 

Co. – Essentia divina, cum in divinis significetur ut forma, erit una trium personarum, quae tres erunt unius essentiae.

 

3. – Utrum nomina essentialia praedicentur singulariter de tribus personis.

 

Co. – Nomina essentialia substantiva in divinis in singulari tantum praedicantur de personis, nomina vero adjectiva in plurali tantum.

 

4. – Utrum nomina essentialia concreta possint supponere pro persona.

 

Co. – Nomina essentialia in divinis concreta nonnunquam pro essentia, aliquando pro una persona, nonnunquam etiam pro tribus supponunt personis, secundum quod adjungitur nomen ad essentiam seu personam spectans.

 

5. – Utrum nomina essentialia in abstracto significata possint supponere pro persona.

 

Co. – Essentialia nomina in abstracto minime pro persona supponere possunt.

 

6. – Utrum personae possint praedicari de nominibus essentialibus.

 

Co. – Nomina tam personalia quam notionalia, si sunt adjectiva, non praedicantur de essentia; si vero sint substantiva, de ea praedicantur.

 

7. – Utrum nomina essentialia sint approprianda personis.

 

Co. – Decuit ad fidei manifestationem essentialia nomina personis divinis appropriari et accommodari, vel per viam similitudinis, vel dissimilitudinis.

 

8. – Utrum convenienter a sacris doctoribus sint essentialia personis attributa.

 

Co. – In consideratione Dei qua Deus absolute secundum esse suum consideratur, Patri aeternitas, Filio species, et usus Spiritui sancto attribuitur; in consideratione vero Dei qua unus consideratur, Patri unitas, Filio aequalitas, Spiritui sancto concordia, vel connexio; in consideratione vero Dei secundum rationem causalitatis, Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto bonitas; in consideratione vero Dei ut suos respicit effectus, appropriatur Patri a quo, Filio per quem, Spiritui sancto in quo.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 25-26.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: