DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXXVII

 

De nomine Spiritus sancti, quod est amor

 

IN 2 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum «amor» sit proprium nomen Spiritus sancti.

 

Co. – Amor, personaliter acceptus, proprium nomen est Spiritus sancti.

 

2. – Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto.

 

Co. – Pater et Filius non diligunt se Spiritu sancto, prout diligere essentialiter sumitur; diligunt autem se, si diligere notionaliter accipiatur.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 24-25.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: