SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXXVI
De persona Spiritus sancti
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum hoc nomen «Spiritus sanctus» sit proprium nomen alicujus divinae personae.
Co. – Hoc nomen «Spiritus sanctus» ex usu Scripturae accommodatum est ad significandam divinam personam quae per modum amoris procedit.
2. – Utrum Spiritus sanctus procedat a Filio.
Co. – Spiritus sanctus ita necessario procedit a Filio, quod si non procederet, non distingueretur ab eo personaliter.
3. – Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre per Filium.
Co. – Cum Filius a Patre habeat quod ab eo Spiritus sanctus procedat, Pater per ipsum Filium spirare Spiritum sanctum dicitur.
4. – Utrum Pater et Filius sint unum principium Spiritus sancti.
Co. – Pater et Filius ad Spiritum sanctum relati, cum nulla relativa oppositione distinguantur, unum principium sunt Spiritus sancti.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 24.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: