SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXXIII
De persona Patris
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum competat Patri esse principium.
Co. – Cum Pater sit a quo est Filius, et Spiritus sanctus, convenienter ipsi esse principium convenit.
2. – Utrum hoc nomen «Pater» sit nomen proprie divinae personae.
Co. – Cum ipsa paternitate Pater in divinis distinguatur ab omnibus aliis personis, convenienter ipsi Patris nomen convenit.
3. – Utrum hoc nomen «Pater» dicatur in divinis per prius secundum quod personaliter sumitur.
Co. – Cum in Deo Patre perfecta paternitatis ratio inveniatur respectu Filii, in Deo autem et creatura nonnisi secundum aliqualem similitudinem, prius nomen Pater in divinis dicitur personaliter quam essentialiter.
4. – Utrum esse ingenitum sit Patri proprium.
Co. – Ingenitum esse est proprium Patri, inquantum ei proprium est non ab alio esse.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 23.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: