DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXXII

 

De divinarum personarum cognitione

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum Trinitas divinarum personarum possit per naturalem rationem cognosci.

 

Co. – Impossibile est per rationem naturalem ad Trinitatis divinarum personarum cognitionem pervenire.

 

2. – Utrum sint ponendae notiones in divinis.

 

Co. – Notiones quasdam in divinis necesse est poni, inquantum essentialia nomina significare oportet in abstracto et in concreto quod nullatenus divinae simplicitati obstat.

 

3. – Utrum sint quinque notiones.

 

Co. – Quinque tantum notiones sunt in divinis: innascibilitas, paternitas, filiatio, communis spiratio et processio.

 

4. – Utrum liceat contrarie opinari de notionibus.

 

Co. – Cum notiones ad fidem nisi indirecte spectent, contrarie opinari de ipsis licet, si nihil adsit vel consideretur consequi quod fidei sit contrarium.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 22-23.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: