SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXXI
De his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum sit Trinitas in divinis.
Co. – In divinis Trinitatis nomine utendum est ad significandum hoc idem determinate quod pluralitas indeterminate significat.
2. – Utrum Filius sit alius a Patre.
Co. – Cum nomen alius masculine acceptum nonnisi distinctionem suppositi in natura significet, Filius alius a Patre convenienter dicitur.
3. – Utrum dictio exclusiva «solus» sit addenda termino essentiali in divinis.
Co. – Dictio exclusiva solus, non categorematice, sed syncategorematice termino essentiali in divinis addenda est; id est, non quatenus solitudinem, sed ut aliorum omnium exclusionem a consortio praedicati significat.
4. – Utrum dictio exclusiva possit adjungi termino personali.
Co. – Dictio exclusiva non adjungitur terminis personalibus respectu praedicati communis.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 22.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: