DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXX

 

De pluralitate personarum in divinis

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum sit ponere plures personas in divinis.

 

Co. – Cum in divinis sint plures res subsistentes in divina natura, plures quoque personas ibi esse necesse est.

 

2. – Utrum in Deo sint plures personae quam tres.

 

Co. – Tres tantum in divinis personae sunt, Pater, Filius, et Spiritus sanctus.

 

3. – Utrum termini numerales ponant aliquid in divinis.

 

Co. – Termini numerales in divinis significant ea de quibus dicuntur, sola negatione superaddita.

 

4. – Utrum hoc nomen «persona» possit esse commune tribus personis.

 

Co. – Personae nomen commune est tribus personis, non secundum rem, sed secundum rationem; non quidem sicut genus vel species, sed ut individuum vagum.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 21-22.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: