SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXVIII
De relationibus divinis
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum in Deo sint aliquae relationes reales.
Co. – Relationes in divinis, cum accipiantur secundum divinas processiones quae sunt in identitate naturae, reales quasdam esse necesse est.
2. – Utrum relatio in Deo sit idem quod sua essentia.
Co. – Relatio realiter in Deo existens idem est essentiae secundum rem; non differt autem nisi secundum rationem, quod relatio importat respectum ad oppositum, essentia autem non.
3. – Utrum relationes quae sunt in Deo realiter ab invicem distinguantur.
Co. – Distinguuntur reales relationes in Deo realiter; non quidem secundum absolutum, sed respectivum.
4. – Utrum in Deo sint tantum quatuor relationes reales, scilicet paternitas, filiatio, spiratio et processio.
Co. – In Deo quatuor tantum reales relationes sunt: paternitas, filiatio, spiratio et processio, quae solae realiter in Deo sunt et intrinsece.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 20-21.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: