SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXVII
De processione divinarum personarum
IN 5 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum processio sit in divinis.
Co. – Cum Deus sit super omnia intellectualis naturae existens, nulla in eo processio est, nisi sequens intelligibilem ejus operationem, secundum quam in ipso aliquid procedit.
2. – Utrum aliqua processio in divinis generatio dici possit.
Co. – Processio secundum quam Verbum in divinis procedit, est generatio, non quidem communiter sed proprie, quae origo viventis a principio vivente conjuncto secundum similitudinem ejusdem naturae est.
3. – Utrum sit in divinis alia processio a generatione Verbi.
Co. – Praeter Verbi divini processionem sequentem intelligibilem ejus operationem, alia quaedam amoris processio est sequens actionem voluntatis.
4. – Utrum processio amoris in divinis sit generatio.
Co. – Cum processio amoris non sit secundum rationem similitudinis, ea minime generatio est; et quod procedit in ea, non genitus seu Filius, sed Spiritus est.
5. – Utrum sint plures processiones in divinis quam duae.
Co. – Cum processiones in divinis sequantur actiones immanentes, quae in natura intellectuali et divina sunt tantum duae, intelligere et velle, duae duntaxat processiones sunt in divinis, Verbi scilicet et Amoris.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 20.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: