DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXV

 

De divina potentia

 

IN 6 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum in Deo sit potentia.

 

Co. – Cum Deus sit maxime in actu, ac simpliciter perfectus, maxime ei convenit esse principium activum; ac proinde in eo est potentia activa, non autem passiva.

 

2. – Utrum potentia Dei sit infinita.

 

Co. – Cum esse Dei sit infinitum, ejus activa potentia est infinita.

 

3. – Utrum Deus sit omnipotens.

 

Co. – Cum possit Deus omnia efficere quae esse possunt, non autem ea quae contradictionem implicant, omnipotens merito dicitur.

 

4. – Utrum Deus possit facere quod praeterita non fuerint.

 

Co. – Quod praeterita non fuerint, cum contradictionem implicet, non subjacet divinae potestati.

 

5. – Utrum Deus possit facere quae non facit.

 

Co. – Cum Deus propter bonitatem suam agat, quae improportionabiliter omnia a se facta excedit, nec ex natura seu quovis in ipso habitu inexistente limitetur ad certum ordinem rerum, plura et majora facere potest quam quae facit.

 

6. – Utrum Deus possit meliora facere ea quae facit.

 

Co. – Non potest a Deo res eadem melior fieri substantialiter, sed accidentaliter; potest tamen Deus quavis re a se facta aliam meliorem simpliciter facere.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 19.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: