SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XXIII
De praedestinatione
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum homines praedestinentur a Deo.
Co. – Praedestinantur homines a Deo, prout omnium ordinatio, ratioque transmissionis rationalis creaturae in ultimum finem, in ipso praeexistit.
2. – Utrum praedestinatio aliquid ponat in praedestinato.
Co. – Sicut providentia est ratio ordinis rerum in finem in mente provisoris existens, et non in rebus provisis, ita praedestinatio tantum in mente divina ponit rationem ordinis electorum.
3. – Utrum Deus aliquem hominem reprobet.
Co. – Cum ad divinam providentiam pertineat aliquos permittere a vita aeterna deficere, ad eam pertinet etiam aliquos consequenter reprobare.
4. – Utrum praedestinati eligantur a Deo.
Co. – Omnes a Deo praedestinati sunt electi et dilecti, cum praedestinatio electionem et electio dilectionem sequatur.
5. – Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis.
Co. – Praedestinatio cum sit aeterna, nulla ex parte actus praedestinantis causam habet, sed ex parte effectus: ita enim nihil prohibet aliquem effectum praedestinationis esse causam alterius, sicut est meritum et praemium, gratia et gloria; totus tamen praedestinationis effectus nullam causam habet praeter divinam bonitatem.
6. – Utrum praedestinatio sit certa.
Co. – Praedestinatio non ita certa est quod praedestinatis necessitatem imponat; sed sicut stante infallibili providentiae ordine multa contingenter eveniunt, ita certus est praedestinationis ordo quod juxta arbitrii libertatem praedestinationis effectus contingenter eveniunt.
7. – Utrum numerus praedestinatorum sit certus.
Co. – Numerus praedestinatorum soli Deo certus est, non solum formaliter sed materialiter, non solum ut cognitus, sed ut electus et praedefinitus; non sic autem certus est numerus reproborum.
8. – Utrum praedestinatio possit juvari precibus sanctorum.
Co. – Praedestinatio quoad ipsam praeordinationem nullo juvari potest; quoad effectum vero juvari sanctorum precibus potest, ac multis aliis piis operibus.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 17-18.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: