DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXII

 

De providentia Dei

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum providentia Deo conveniat.

 

Co. – Cum in mente divina praeexistant omnium rerum rationes, prout in finem, et praecipue ultimum ordinantur, in eo providentiam esse necesse est: quae est ratio ordinis rerum in finem.

 

2. – Utrum omnia sint subjecta divinae providentiae.

 

Co. – Deus cum omnium sit prima causa, omnia etiam in particulari cognoscens, quaevis subjecta esse divinae providentiae, non tantum in universali sed etiam in singulari, necesse est.

 

3. – Utrum Deus immediate omnibus provideat.

 

Co. – Immediate Deus omnibus providet quoad ordinis rationem; quoad executionem ordinis vero per aliqua media providet.

 

4. – Utrum providentia rebus provisis necessitatem imponat.

 

Co. – Cum ad divinam providentiam propter universi perfectionem spectet quoscumque essendi gradus in ipso producere, non omnibus rebus a se provisis necessitatem imponit, sed quibusdam, quibus praeparavit causas necessarias.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 17.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: