DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XX

 

De amore Dei

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum amor sit in Deo.

 

Co. – Cum in Deo sit vo­luntas, in eo amorem ponere necesse est, causam nempe et radicem cujusque motus appetitivae virtutis.

 

2. – Utrum Deus omnia amet.

 

Co. – Cum omnia existentia sint bona et a Deo, ea ab illo amari credendum est; sed secus quam a nobis, qui a rerum bonitate ad amorem impellimur; ipse vero cuncta diligit creando et infundendo illis bonitatem.

 

3. – Utrum Deus aequaliter diligat omnia.

 

Co. – Ex parte actus volun­tatis Deus aequaliter omnia amat, cum simplici et eodem modo se habente actu voluntatis amet; ex parte vero boni voliti ab ipso, non omnia aequaliter amat, sed uni majus bonum vult quam alii.

 

4. – An Deus semper magis diligat meliora.

 

Co. – Cum ex eo aliqua aliis meliora sint quod eis majus bonum Deus vult, ipsum semper meliora magis diligere dicendum est.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 15-16.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: