SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO II
De Deo, an Deus sit
IN 3 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum Deum esse sit per se notum.
Co. – Cum Deus sit suum esse, et quidnam sit nos lateat, haec propositio: Deus est, per se nota secundum se est, licet non quoad nos.
2. – Utrum Deum esse sit demonstrabile.
Co. – Deum esse, quamvis non a priori, a posteriori tamen demonstrari potest, ex aliquo ejus notiori nobis effectu.
3. – Utrum Deus sit.
Co. – Necesse est in rerum natura inveniri unum primum ens immobile, primum efficiens, necessarium et non ex alio, maxime ens et bonum et optimum, primum gubernans per intellectum et omnium ultimum finem, qui Deus est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 2.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: