DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XIX

 

De voluntate Dei

 

IN 12 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum in Deo sit voluntas.

 

Co. – Cum voluntas intellectum consequatur, et in Deo sit intellectus, oportet et voluntatem esse in eo.

 

2. – Utrum Deus velit alia a se.

 

Co. – Cum ad perfectionem voluntatis spectet ut bonum quod quis habet aliis communicet, hoc divinam praecipue voluntatem decet, ut se et alia velit: se ut finem, caetera vero ut ad finem ordinata, id est propter se; quia condecet ejus summam bonitatem alia eam participare.

 

3. – Utrum quidquid Deus vult ex necessitate velit.

 

Co. – Cum bonitas divina sit proprium divinae voluntatis objectum, ad quam alia ordinantur ut ad finem, bonitatem ipsam suam Deus absolute et necessario vult; alia vero a se non necessario nisi ex suppositione tantum: supposito enim quod velit, non potest non velle.

 

4. – Utrum voluntas Dei sit causa rerum.

 

Co. – Deus cum sit primum agens, per intellectum et voluntatem cuncta causare dicendus est.

 

5. – Utrum voluntatis divinae sit assignare aliquam causam.

 

Co. – Cum Deus unico et simplicissimo actu velit omnia in sua bonitate, ejus volunta­tis nulla prorsus causa est.

 

6. – Utrum voluntas Dei semper impleatur.

 

Co. – Cum divina voluntas sit universalissima omnium causa, ipsam semper impleri oportet.

 

7. – Utrum voluntas Dei sit mutabilis.

 

Co. – Substantia divina et ejus scientia cum sint invariabilia, voluntatem quoque ejus immutabilem esse necesse est.

 

8. – Utrum voluntas Dei ne­cessitatem rebus volitis imponat.

 

Co. – Divina voluntas non omnibus sed quibusdam necessitatem imponit, quibus scilicet causas necessarias aptavit; contingentibus autem aptavit contingentes causas.

 

9. – Utrum voluntas Dei sit malorum.

 

Co. – Cum nil magis Deus velit quam bonitatem suam, cui culpae malum oppositum est, et ex aliis bonis unum alio magis velit, culpae malum nullo modo vult; malum vero naturalis defectus ac poenae nonnunquam ipsum velle non dedecet.

 

10. – Utrum Deus habeat liberum arbitrium.

 

Co. – Deus liberum arbi­trium habet respectu aliorum a se, quae non necessario vult; respectu sui vero nullam libertatem habet, cum necessario velit.

 

11. – Utrum sit distinguenda in Deo voluntas signi.

 

Co. – Distinguitur in Deo voluntas signi a voluntate simpliciter, sive beneplaciti.

 

12. – Utrum convenienter cir­ca divinam voluntatem ponantur quinque signa.

 

Co. – Quinque signis divina dignoscitur voluntas, quae sunt prohibitio et permissio respectu mali, praeceptum, consilium et operatio respectu boni.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 14-15.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: