DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XVIII

 

De vita Dei

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum omnium naturalium rerum sit vivere.

 

Co. – Cum motu viventia a non viventibus cognoscantur, ea proprie vivere dicuntur quae seipsa secundum aliquam speciem motus movent.

 

2. – Utrum vita sit quaedam operatio.

 

Co. – Vitae nomen substantiam et esse illius naturae cui convenit se movere proprie significat; nonnunquam vero, et minus proprie, vitalem operationem.

 

3. – Utrum Deo conveniat vita.

 

Co. – Dei natura cum sit ipsum esse et intelligere, ei maxime vita convenit.

 

4. – Utrum omnia sint vita in Deo.

 

Co. – Vivere Dei cum sit ejus intelligere, quaecumque sunt in ipso ut per se intellecta, vita in ipso sunt.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 14.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: