DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XVII

 

De falsitate

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum falsitas sit in rebus.

 

Co. – In rebus ad divinum intellectum relatis non est fal­sitas simpliciter, nisi forte in voluntariis, in quorum potestate est subducere se a regula divina; in rebus vero ad nos­trum intellectum relatis est se­cundum quid falsitas et significative et causaliter.

 

2. – Utrum in sensu sit falsitas.

 

Co. – Sensus cum in proprium sensibile per se primo feratur, in communia autem per accidens et non per se primo, respectu proprii sensibilis nunquam falsus est, nisi ex organi indispositione; aliorum sensibilium vero nonnunquam falsus est.

 

3. – Utrum falsitas sit in intel­lectu.

 

Co. – In intellectu quod quid est rei concipiente non est fal­sitas, nisi per accidens; sed in intellectu componente vel dividente.

 

4. – Utrum verum et falsum sint contraria.

 

Co. – Verum et falsum, cum subjectum sibi determinent, et in eo aliquid ponant, contrarie opponuntur.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 13-14.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: