SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XVI
De veritate
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum veritas sit tantum in intellectu.
Co. – Verum cum sit terminus intellectus, sicut bonum appetitus, veritatem omnem in intellectu esse oportet principaliter, secundario autem in rebus secundum ordinem ad intellectum, a quo dependent.
2. – Utrum veritas sit tantum in intellectu componente et dividente.
Co. – Verum est tantum in intellectu componente vel dividente, non autem in sensu, vel in intellectu quid est rei concipiente.
3. – Utrum verum et ens convertantur.
Co. – Cum quodcumque sit cognoscibile et verum inquantum ens, verum ipsum cum ente converti necesse est, sicut et bonum; addit tamen verum ipsi enti ordinem ad intellectum.
4. – Utrum bonum secundum rationem sit prius quam verum.
Co. – Verum, cum propinquius sit enti quam bonum, et ipsam cognitionem respiciat, quae prior est appetitione quam respicit bonum, est prius secundum suam rationem quam bonum.
5. – Utrum Deus sit veritas.
Co. – Deus cum sit suum esse et intelligere, et mensura omnis esse et intellectus, in ipso non solum est veritas, sed ipse summa et prima veritas est.
6. – Utrum sit una sola veritas, secundum quam omnia sunt vera.
Co. – Veritas relata ad intellectum, in quo prius est quam in rebus, multiplicatur secundum intellectuum multiplicationem; relata vero ad res, nonnisi una est et prima, cujus ratione omnia vera dicuntur.
7. – Utrum veritas creata sit aeterna.
Co. – Nulla creata veritas est aeterna, sed sola veritas divini intellectus, qui solus est aeternus et a quo ipsa ejus veritas indistincta est.
8. – Utrum veritas sit immutabilis.
Co. – Sola divini intellectus veritas immutabilis est, nostri vero mutabilis, in quo est opinionum alternatio, et quem res multae latent; veritas autem rerum naturalium immutabilis est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 12-13.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: