SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XV
De ideis
IN 3 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum ideae sint.
Co. – Cum omnia sint a Deo, non a casu facta, necessarium est in ejus mente omnium ideas praeexistere objective, ad quarum similitudinem omnia condita sunt.
2. – Utrum sint plures ideae.
Co. – Cum in mente divina sint omnium rerum propriae rationes, plures ideas in ejus mente esse necesse est, ut intellectas tamen.
3. – Utrum omnium quae cognoscit Deus sint ideae.
Co. – Omnium eorum quae secundum quodcumque tempus fiunt sunt ideae in Deo, ex quo exemplaria sunt; ut vero rationes cognoscendi omnium ab ipso factibilium, in ipso ideae sunt tam speculativae quam practicae.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 12.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: