SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XIV
De scientia Dei
IN 16 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum in Deo sit scientia.
Co. – Cum Deus sit omnino immaterialis, in ipso scientia est perfectissimo modo.
2. – Utrum Deus intelligat se.
Co. – Deus, cum sit actus purus in summo immaterialitatis, intelligit se per seipsum.
3. – Utrum Deus comprehendat seipsum.
Co. – Deus perfecte seipsum comprehendit, cum cognoscat seipsum quantum cognoscibilis est.
4. – Utrum ipsum intelligere Dei sit ejus substantia.
Co. – Deus cum nullo a se distincto perficiatur et sit suum esse, ejus intelligere non distinguitur ab ipsa ejus substantia.
5. – Utrum Deus cognoscat alia a se.
Co. – Deus, cum perfecte seipsum intelligat, omnia alia a se non per speciem propriam, sed per essentiam suam intelligit.
6. – Utrum Deus cognoscat alia a se propria cognitione.
Co. – Cum Deus omnia alia a se per suam essentiam cognoscat, quae rerum perfectiones singulas continet, omnia alia non in communi, sed propria et distincta cognitione cognoscit.
7. – Utrum scientia Dei sit discursiva.
Co. – Scientia Dei nullo modo discursiva est, sed omnia simul perfecte intelligit.
8. – Utrum scientia Dei sit causa rerum.
Co. – Cum esse et intelligere in Deo indistincta sint, ipsum per suam scientiam causare res oportet, adjuncta tamen voluntate.
9. – Utrum Deus habeat scientiam non entium.
Co. – Cognoscit Deus non entia secundum quid, quomodocumque non sint, scientia visionis; non entia vero simpliciter, notitia simplicis intelligentiae.
10. – Utrum Deus cognoscat mala.
Co. – Deum, cum quaecumque bona cognoscat, mala etiam per bona scire oportet quae bonis accidunt.
11. – Utrum Deus cognoscat singularia.
Co. – Cum cognoscere singularia ad creaturarum perfectionem spectet, etsi non secundum eamdem potentiam, Deum ipsum cognoscere singularia oportet; non quidem universales illorum causas sciendo, seu per applicationem universalium principiorum, sed per essentiam suam singulis propria intuendo, cum non tantum formae, sed materiae causa sit.
12. – Utrum Deus possit cognoscere infinita.
Co. – Cum Deus sciat omnia quae sunt actu et in potentia tam sua quam creaturae, illum scire infinita, etiam scientia visionis, necessarium est.
13. – Utrum scientia Dei sit futurorum contingentium.
Co. – Cum Deus sciat omnia quae non solum actu, sed in potentia sunt tam sua quam creaturae, futura omnia contingentia, ut in seipsis sunt secundum statum quo actu sunt et ab aeterno, simul et infallibiliter cognoscit.
14. – Utrum Deus cognoscat enuntiabilia.
Co. – Cum sciat Deus quaecumque in sua et creaturae potestate sunt, enuntiabilia omnia ei nota esse necesse est, non quidem per aliquam compositionem vel divisionem, sed per simplicem intuitum suae essentiae.
15. – Utrum scientia Dei sit variabilis.
Co. – Scientia Dei, cum non distinguatur ab ipsa ejus immutabili substantia, variabilis nullo modo est.
16. – Utrum Deus de rebus habeat scientiam speculativam.
Co. – Deus cum non sit quoddam operabile, caetera vero omnia quorum scientiam habet per se vel per accidens operabilia ab ipso sint, seipsum scientia tantum speculativa cognoscit, alia vero a se et practica et speculativa scientia scit.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 10-12.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: