DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XIII

 

De nominibus Dei

 

IN 12 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum aliquod nomen Deo conveniat.

 

Co. – Cum Deus in hac vita secundum quod in se est minime a nobis cognoscatur, sed secun­dum quod principium omnium eminentissimum est, aliquibus nominibus hoc significantibus nominari potest; nullum est au­tem nomen divinam essentiam adaequate repraesentans Deo ab hominibus impositum.

 

2. – Utrum aliquod nomen dicatur de Deo substantialiter.

 

Co. – Cum divinam substantiam imperfecte cognoscamus, nomina negativa vel relativa de Deo non dicuntur substantiali­ter; sed sola nomina positiva et absoluta divinam substantiam, licet imperfecte, designant.

 

3. – Utrum aliquod nomen dicatur de Deo proprie.

 

Co. – Quia nomina Deo attributa modum significandi creaturarum retinent, Deo proprie ex modo ipso significandi minime competunt, sed quoad significatum proprie de Deo dicuntur.

 

4. – Utrum nomina dicta de Deo sint nomina synonyma.

 

Co. – Nomina quae proprie de Deo dicuntur, synonyma nequaquam sunt.

 

5. – Utrum ea quae de Deo dicuntur et creaturis univoce dicantur de ipsis.

 

Co. – Nomina de Deo et creaturis dicta non univoce, nec pure aequivoce, sed analogice dicuntur, secundum analogiam creaturarum ad ipsum.

 

6. – Utrum nomina per prius dicantur de creaturis quam de Deo.

 

Co. – Nomina quae metaphorice de Deo dicuntur, cum similitudinem ejus ad creaturas significent, de ipsis creaturis prius dicuntur; nomina vero Deo et creaturis communia de Deo essentialiter dicta, quoad signi­ficatum prius de Deo dicuntur; quoad modum autem significan­di, de creaturis prius.

 

7. – Utrum nomina quae im­portant relationem ad creaturas dicantur de Deo ex tempore.

 

Co. – Deus cum sit extra ordinem universi sic quod omnes creaturae ad ipsum referantur, et non e contra, nomina quae hujusmodi relationem important de Deo dicuntur ex tempore, et non ab aeterno, nisi sequantur actionem intellectus vel volun­tatis ipsius Dei.

 

8. – Utrum hoc nomen «Deus» sit nomen naturae.

 

Co. – Hoc nomen, Deus, quoad id ad quod imponitur divinam substantiam importat, operationem vero quoad id a quo nomen imponitur.

 

9. – Utrum hoc nomen «Deus» sit communicabile.

 

Co. – Hoc nomen, Deus, secundum rem est multis incommunicabile, communicabile autem secundum existimationem.

 

10. – Utrum hoc nomen «Deus» univoce dicatur de Deo per participationem, secundum naturam, et secundum opinionem.

 

Co. – Cum Deus participative et aestimative nonnisi ex veri Dei ratione intelligatur, hoc nomen, Deus, de Deo participative, opinative et vero Deo nec univoce dicitur nec pure aequivoce, sed analogice.

 

11. – Utrum hoc nomen «qui est» sit maxime nomen Dei pro­prium.

 

Co. – Hoc nomen, qui est, triplici ratione est maxime proprium nomen Dei.

 

12. – Utrum propositiones affirmativae possint formari de Deo.

 

Co. – Cum humanus intel­lectus nequeat Deum ut unus est cognoscere, sed sub diversis rationibus, multas de ipso propositiones affirmativas veras formare potest.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 9-10.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: