SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO CXIX
De propagatione hominis quantum ad corpus
IN 2 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum aliquid de alimento convertatur in veritatem humanae naturae.
Co. – Ad restaurandum illud quod per actionem caloris naturalis deperditur ad veritatem humanae naturae pertinens, oportet aliquid de alimento converti in veritatem humanae naturae.
2. – Utrum semen sit de superfluo alimenti.
Co. – Cum semen sit illud quod generatur ex alimento antequam convertatur in substantiam membrorum, recte dicitur semen esse de superfluo alimenti seu de parte alimenti non necessaria ad alendum.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 73.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: