DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO CXVIII

 

De traductione hominis ex homine quantum ad animam

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum anima sensitiva traducatur cum semine.

 

Co. – Cum a Deo anima sensitiva non creetur, eo quod non sit res subsistens, sed ab iis corporibus produci debeat quae in actu generationis per medium agunt, hoc est per semen, recte dicitur anima sensitiva traduci cum semine.

 

2. – Utrum anima intellectiva causetur ex semine.

 

Co. – Cum anima intellectiva sit substantia immaterialis et subsistens, cui debetur esse et fieri proprium, non potest nisi per creationem a Deo causari, estque haereticum eam traduci ex semine.

 

3. – Utrum animae humanae fuerint creatae simul a principio mundi.

 

Co. – Cum anima sine corpore existens non habeat suae naturae perfectionem, nec Deus ab imperfectis opus suum inchoaverit, simpliciter fatendum est animas simul cum corporibus creari et infundi.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 73.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: