DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO CXVI

 

De fato

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum fatum sit aliquid.

 

Co. – Inquantum omnia quae hic aguntur divinae providentiae subduntur, tanquam per eam ordinata et quasi praelocuta, fatum recte ponitur.

 

2. – Utrum fatum sit in rebus creatis.

 

Co. – Fatum est in causis creatis inquantum ordinatae sunt a Deo ad aliquos effectus producendos.

 

3. – Utrum fatum sit immobile.

 

Co. – Fatum secundum considerationem secundarum causarum mobile est, sed secundum quod subest divinae providentiae immobilitatem sortitur, non quidem absolutae necessitatis, sed conditionatae.

 

4. – Utrum omnia fato subdantur.

 

Co. – Cum fatum sit ordinatio secundarum causarum ad effectus divinitus provisos, ea quae a Deo immediate fiunt non subduntur fato, sed ea sola et omnia quae subduntur secundis causis.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 72.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: