SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO CXV
De actione corporalis creaturae
IN 6 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum aliquod corpus sit activum.
Co. – Corpus, quia ex potentia et actu componitur, ut passivum est ita et activum.
2. – Utrum in materia corporali sint aliquae rationes seminales.
Co. – Rationes seminales, quae sunt activa et passiva principia generationum et motuum naturalium, in materia corporali multis modis reperiuntur.
3. – Utrum corpora coelestia sint causa eorum quae hic in inferioribus fiunt.
Co. – Corpora coelestia cum tantum mobilia sint secundum lationis motum, causa sunt omnium eorum quae in his corporibus inferioribus variis motibus aguntur.
4. – Utrum corpora coelestia sint causa humanorum actuum.
Co. – Cum intellectus et voluntas, quae humanorum actuum principia sunt, corporeis organis vires alligatae minime sint, non possunt corpora coelestia humanorum actuum causae directe esse; sed indirecte, agendo per se in corpora quae ad utriusque potentiae opera conducunt.
5. – Utrum corpora coelestia possint imprimere in ipsos daemones.
Co. – Daemones, cum sint substantiae intellectuales corporibus non unitae, nullo modo corporum coelestium actioni subjiciuntur.
6. – Utrum corpora coelestia imponant necessitatem his quae eorum actioni subduntur.
Co. – Non omnia quae in his inferioribus a corporibus coelestibus fiunt de necessitate eveniunt.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 71.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: