SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO CXIV
De daemonum impugnatione
IN 5 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum homines impugnentur a daemonibus.
Co. – Impugnantur homines a daemonibus ex ipsa illorum malitia, ordo autem impugnationis ab ipso Deo est.
2. – Utrum tentare sit proprium diaboli.
Co. – Tentare ut noceat in peccatum praecipitando ita diaboli proprium est, ut homini non competat nisi ut diaboli ministro.
3. – Utrum omnia peccata procedant ex tentatione diaboli.
Co. – Omnia hominum peccata a daemone indirecte causantur, directe autem ex arbitrii libertate.
4. – Utrum daemones possint vera miracula facere ad seducendum.
Co. – Daemones, cum virtus eorum creata sit, miracula proprie facere nequeunt; extenso tamen nomine ad omne id quod humanam excedit facultatem, miracula facere possunt ad homines seducendos.
5. – Utrum daemon qui superatur ab aliquo, propter hoc ab impugnatione arceatur.
Co. – Daemon ab aliquo superatus vacat a tentatione ejusdem, non semper sed ad tempus.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 70-71.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: