DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO CXIII

 

De custodia bonorum angelorum et impugnatione malorum

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum homines custodiantur ab angelis.

 

Co. – Necessum est homines ab angelis custodiri et in operibus dirigi, cum multipliciter in ipsis errare illos contingat.

 

2. – Utrum singuli homines a singulis angelis custodiantur.

 

Co. – Quia circa perpetua principaliter est Dei providentia, et diversis rerum generibus quae permanent diversi angeli sunt praefecti, rationi consentaneum est singulos etiam homines, secundum formam incorruptibiles, a singulis angelis custodiri.

 

3. – Utrum custodire homines pertineat solum ad infimum ordinem angelorum.

 

Co. – Singulorum hominum particularis custodia ad infimi ordinis angelos spectat, universalis autem ad omnes ordines extenditur.

 

4. – Utrum omnibus hominibus angeli ad custodiam deputentur.

 

Co. – Singulis hominibus in statu viae propter varia pericula deputati sunt angeli ad custodiam; quando autem ad terminum viae pervenerunt, non custodem sed vel conregnantem angelum vel punientem daemonem sunt habituri.

 

5. – Utrum angelus deputetur homini ad custodiam a sua nativitate.

 

Co. – Cum custodia angelorum beneficium commune sit, non a baptismo sed a nativitate angelus homini ad custodiam deputatur.

 

6. – Utrum angelus custos quandoque deserat hominem.

 

Co. – Cum custodia angelorum sit quaedam executio divinae providentiae quae nunquam ex toto hominem derelinquit, nec angelus custos unquam ex toto hominem deserit, licet permittat quandoque, secundum ordinationem divinorum judiciorum, illum vel poenae vel culpae defectum pati.

 

7. – Utrum angeli doleant de malis eorum quos custodiunt.

 

Co. – Cum nihil in mundo angelis simpliciter involuntarium fiat, de hominum quos custodiunt malis minime dolent.

 

8. – Utrum inter angelos possit esse pugna seu discordia.

 

Co. – In angelis pugna quidem esse potest, non discordia voluntatum sed meritorum contrarietate, pro quibus pugnare dicuntur.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 69-70.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: