SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO CXII
De missione angelorum
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum angeli in ministerium mittantur.
Co. – Cum angeli ex divino imperio operentur circa creaturam corporalem, recte in ministerium mitti dicuntur.
2. – Utrum omnes angeli in ministerium mittantur.
Co. – Angeli inferiores tantum mittuntur de lege communi, superiores vero ex divina dispensatione.
3. – Utrum angeli qui mittuntur, assistant.
Co. – Omnes angeli ministrantes assistunt divinam essentiam videndo; sed soli supremi assistunt divina percipiendo mysteria quae in ipsa sunt.
4. – Utrum angeli secundae hierarchiae omnes mittantur.
Co. – Non omnes angeli secundae hierarchiae in ministerium mittuntur, quod ex ordinum nominibus manifestum est.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 69.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: