DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO CX

 

De praesidentia angelorum supra creaturam corporalem

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum creatura corporalis administretur per angelos.

 

Co. – Cum virtus corporea sit particularis, angelica autem universalis, corporalis creatura per angelos administratur.

 

2. – Utrum materia corporalis obediat angelis ad nutum.

 

Co. – Quoniam angeli non possunt materiam reducere in actum formae substantialis, quod fit a Deo immediate vel ab aliquo agente naturali, recte dicitur materiam ad nutum non obedire angelis.

 

3. – Utrum corpora obediant angelis ad motum localem.

 

Co. – Natura corporalis cum sit infra spiritualem, motusque localis sit perfectissimus, nata est immediate a natura spirituali moveri secundum locum.

 

4. – Utrum angeli possint facere miracula.

 

Co. – Miraculum est praeter ordinem totius naturae creatae; Deus igitur cum solus sit non creatura, solus etiam virtute propria miracula facere potest.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 68.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: