SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XI
De unitate Dei
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum unum addat aliquid supra ens.
Co. – Unum non addit super ens aliquid reale, sed tantum divisionis negationem.
2. – Utrum unum et multa opponantur.
Co. – Unum et multa non eodem modo opponuntur: unum enim numeri principium multis opponitur, ut mensura mensurato; unum autem quod convertitur cum ente multis opponitur, ut indivisum diviso.
3. – Utrum Deus sit unus.
Co. – Deus, cum sit omnino simplex et infinitae perfectionis, est simpliciter unus, a quo est totius universi ordo.
4. – Utrum Deus sit maxime unus.
Co. – Deus, cum sit maxime ens et maxime indivisus, est etiam maxime unus.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 7.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: