DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO CIX

 

De ordinatione malorum angelorum

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum ordines sint in daemonibus.

 

Co. – Daemones neque sunt neque fuerunt in ordinibus angelorum secundum statum gloriae, fuerunt autem secundum statum gratiae, qua poterant mereri; et perseverant in ordinibus secundum id quod est naturae.

 

2. – Utrum in daemonibus sit praelatio.

 

Co. – Cum daemones non sint secundum naturam aequales, necessum est inferiorum quoque actiones actionibus superiorum subesse, atque ita naturalis subjectio et praelatio in illis est.

 

3. – Utrum in daemonibus sit illuminatio.

 

Co. – Quamvis per aliquam veritatis manifestationem sibi invicem lumen praestare videantur daemones, non tamen illuminant proprie, cum omnia a Deo avertere studeant.

 

4. – Utrum boni angeli habeant praelationem super malos.

 

Co. – Praelatio primo Deo competens a creaturis participatur, et a perfectioribus maxime; boni igitur angeli super malos praelationem habent.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 67-68.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXII, Kraków 2012

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: