DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO CVII

 

De locutionibus angelorum

 

IN 5 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum unus angelus alteri loquatur.

 

Co. – Cum unus angelus alteri conceptum mentis suae patefaciat, per hoc quod ille cujus est conceptus sua voluntate ordinat ipsum ad manifestandum aliquid alteri, unum angelum alteri loqui constat.

 

2. – Utrum inferior angelus superiori loquatur.

 

Co. – Cum angelus inferior ea quae mente concepit superiori patefaciat, prout ex sua voluntate non autem a prima veritate dependent, illi quidem loquitur, sed eum non illuminat.

 

3. – Utrum angelus Deo loquatur.

 

Co. – Angeli non loquuntur Deo ut illi quidpiam manifestent, sed illi loqui dicuntur vel consultando illius voluntatem de agendis, vel illius excellentiam admirando.

 

4. – Utrum localis distantia operetur aliquid in locutione angelica.

 

Co. – In locutione angelorum, cum intellectuali operatione consistat, nullum impedimentum praestat localis distantia.

 

5. – Utrum locutionem unius angeli ad alterum omnes cognoscant.

 

Co. – Cum unus angelus proprium conceptum mentis ordinare possit ex aliqua causa ad unum et non ad alterum, locutionem unius angeli potest percipere unus absque aliis.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 66.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: